LUNULAE

LUNULAE
LUNULAE
in calceis Senatorum, apud Rom. Unde Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 191.
—— ——— Nobilis et generosus
Appositam nigrae Lunam subtexit alutae.
Hinc Lunata pellis, Mart. l. 1. Epigr. 50. v. 3. cuius Epigraphe ad Lucanum de Hisp. locis, Lunata lingula eidem, l. 2. Epigr. 29. cuius Epigraphe ad Rufum. v. 7. etc. Sed non nisi in eorum, qui Patricii erant, unde Patriciam Lunam vocat Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 28. reliquorum enim calceos non Lunatos; licet diversos a plebeiis fuisse, constat ex Cic. 13. Philippica, donec sub Imperatoribus in caligas sunt mutati. Quare vero Patres illi, qui generis nobilitate aliis praestabant, hoc insigni in calceis uterentur, Plutarch. in Romaicis multas adfert rationes. Vel quod signum id esset habitationis supra Lunam, quodqueve post mortem rursus animae Lunam sub pedibus essent habiturae: Velquod Arcades, ad quos nobiles ii genus suum referebant, calceis ita insignitis usi fuissent, quod ante Lunam natos se crederent: vel ut, secundis rebus elati ac superbientes, mutabilitatis rerum humanarum admonerentur: vel inde oboedientiae sumerent exemplum, neque praestantioribus parere recusarent, quemadmodum Luna Solis radiis perpetuo intenta, secundas ab illo partes in orbe illustrando agit etc. Isid. addit l. 19. Orig. c. 14. non sideris corniculantis effigiem Lunulam illam sed numeri centenarii notam expressisse: ut nimirum inde posteri nôssent, in ipsis nascentis Reip. Rom. primordiis, Senatores tantum centum numero fuisse. Quod Eruditis ac Zonarae inprimis arrisit, qui Patricios ait in urbe calceos gestâsse, corrigiarum inflexione et formâ literae C. adornatos, ut sic a primis centum Senatoribus originem se ducere demonstrarent. Quid autem proprie in calceis esset illa Lunula, et cuinam illorum parti adsuta, multum ambigitur. Communis doctorum Virorum opinio est, insigne hoc Patricii calcei fuisse sibulam eburncam Lunae corniculantisspecie, in malleolo pedis. Sed assen sum non impetrant ab Alberto Rubenio, qui in antiquis statuis fibulas calceorum, non apponi malleolis pedum, sed in superiore parte pedis, observavit. Nonnulliper Lunulam patriciam uncinum inintelligunt, in prima calcei fronte in fixum, verum hi uncinatos sive repandos cum lunatis calceis confundunt; Philostratusqueve Lunulas, non in anteriore calcei parte, sed circa talos pedis fuisse appositos, docet. Vocat autem is Lunulam ist iusmodi ἐπισφύριον ἐλεφάντινον μηνοειδὲς, quod quidam reddunt, Fibulam eburneam corniculantis Lunae imagine: Sed Grammatici vett. vocem Graecam aliter plane explicant. Didymus, Επισφυρίοις, τοῖς τῶ σφυρῶν καλύμμασι, malleolorum tegumentis. Hesych. Ε᾿πισφύρια τὰ καλύπτοντα τὰ σφυρὰ ἐπισφύρια, quaetegunt malleolos etc. Unde cum Heroum apud Homer. ἐπισφύρια fuisse ornamenta quaedam ex argento velauro, circa talos aut malleolos pedum: tum Patricios Romanorum calceos endem in loco ornamentum eburneum, ad formam mediae Lunae, habuisse, colligit Alb. Ruben. praesat. de Re vest. l. 2. c. 1. His tamen non obstantibus, Balduinus, Tiraquellum suis Annot. in Alex, Neap. l. 5. c. 18. sequutus, Lunulas illas sibulas fuisse, ornandis simul ac constringendis calceis idoneas, contendit. Unde signanter Stat. l. 5. Sylv. 2. v. 28.
Primaque Patritiâ clausit vestigia Lunâ.
Et Vopisc. in Carino, cum eum fibulis gemmeis usum fuisse notat, indigitare videtur fibulas ad modum crescentis Lunae corniculante, easqueve plures acgemmeas, ad pompam ac ostentationem, sic forte dispositas, ut apte digestus illarum ordo, ab extremo calceorum acumine, velsaltem ab ea parte, quâ pes tibiae coniungitur, ad eam superiorem, quae crus medium attingebat, rectâ per medium ascondens protenderetur. Putat ergo Balduin. in ea parte calcei, quae pedem operit, quaque pes anterius tibiae committitur, Lunulas illas locum habuisse: Ubi nimirum talorum integumenta, cum iis, quae reliquum pedem operiunt, iuncta concurrunt, indeque, secundum anteriorem tibiae partem divisa, in altum assurgunt, invicem vel corrigiis, vel etiam fibulis constringenda. Favet senten tiae icon calcei Lunati, quam e Casalio idem exhibet: In illa namqueve Lunula visitur apposita illi loco, ubi extremitates calceorum inter se coeunt. Ibi enim id usûs praestitisse videtur, ut transmissa peransularum utrin que foramina calceum contineret, vide B. Balduin. de Calceo c. 9. cui adde Andr. Tiraquellum praefat. de Nobil. c. 37. Thom. Dempster ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. Lud. Cressolium Vacationum Autumnal. l. 1. c. 5. Iust. Lips. ad Senec. de Tranquill. Animic. 11. auson. Popmam Notis ad Historicorum vett. Fragmenta, Dionys. Gothofred. ad Pand. Iuris Civ. p. 1933. Salmas. ad aurolian. Vopisc. Alios. In luxu Israelitidum Lunularum quoque meminit Esai. c. 3. v. 19. quae μηνίσκοι LXX. Isid. ornamenta foêre mulierum, in similitudinem lunae, bullulae aureae dependentes, l. 19. c. 31. Aldhelmo crepundia collo gemmiferis lunulis pendentia: Hier. Lunaris formae numismata, in fronte feminarum pendula; cuiusmodi ornatu hodieque gaudere in Oriente mulieres, legas apud Macrum Itin. ad montem Libanum. Sed et formâ Lunatâ fuisse Vett. fibulas, innuit Plaut. Epid. Actu 5.
Sc. 1. v. 29. ubi Lunellam, s. ut alii legunt, Lunulam, natalit io die cum armea et annulo, datam memorat, vide Thom. Bartholin. de Armillis Veit. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Lunŭlae Hippocrătis — (Möndchen des Hippokrates) heißen die mondsichelförmigen Flächenstücke (in der Figur sind sie schraffiert), die von drei Halbkreisen gebildet werden, deren Durchmesser die Seiten eines rechtwinkligen Dreiecks ABC sind. Nennt man L1 und L2 die… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • lunulae of aortic valve — lunulae of cusps of aortic valve lunulae valvularum semilunarium valvae aortae …   Medical dictionary

  • lunulae of valves of pulmonary trunk — lunulae of pulmonary valves lunulae valvularum semilunarium valvae trunci pulmonalis …   Medical dictionary

  • Lunulae Hippocratis — Lunūlae Hippocrătis (lat., d.h. Möndchen des Hippokrates), die zwei mondsichelförmigen Figuren L1 und L2 [Abb. 1094], die entstehen, wenn man in einem rechtwinkligen Dreieck D Halbkreise über alle drei Seiten schlägt; ihr Inhalt (zusammen) ist… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • lunulae of cusps of pulmonary valve — lunulae valvularum semilunarium valvae trunci pulmonalis …   Medical dictionary

  • lunulae valvularum semilunarium valvae aortae — [TA] lunulae of semilunar cusps of aortic valve: small thinned areas in the cusps of the aortic valve, one on each side of the nodule of the cusp. Called also lunulae of aortic valve …   Medical dictionary

  • lunulae valvularum semilunarium valvae trunci pulmonalis — [TA] lunulae of semilunar cusps of pulmonary valve: small thinned areas in the cusps of the pulmonary valve, one on each side of the nodule of the cusp. Called also lunulae of pulmonary valve …   Medical dictionary

  • Lunulae Hippocratis — Die Summe der blauen Möndchen entspricht der Fläche des rechtwinkligen Dreiecks Mit den Möndchen des Hippokrates, die dem griechischen Mathematiker Hippokrates von Chios (um 450 v. Chr.) zugeschrieben werden, konnte man bereits im vorchristlichen …   Deutsch Wikipedia

  • Lunŭlae Hippocrătis — Die Summe der blauen Möndchen entspricht der Fläche des rechtwinkligen Dreiecks Mit den Möndchen des Hippokrates, die dem griechischen Mathematiker Hippokrates von Chios (um 450 v. Chr.) zugeschrieben werden, konnte man bereits im vorchristlichen …   Deutsch Wikipedia

  • Lunulae valvularum semilunarium — delčinio vožtuvėlio kraštas statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Lunulae valvularum semilunarium ryšiai: platesnis terminas – plaučių arterijos kamieno vožtuvas …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”